VIRIDIS

VIRIDIS
VIRIDIS
color femineus, ut ex Iuvenali docet Lipsius, l. 1. Elect. c. 13. Graecis χλωρὸς, Latinis etiam Galbeus et Galbanus: unde galbanos mores, i. e. molles, femineos, Raderus ad Martialem, l. 5. Epigr. 24. ubi Poeta sic ad Bassum,
Herbarum fueras indutus, Basse, colores,
Iura Theatralis dum siluêre loci.
Quae postquam placidi Censoris iura renasci
Iussit, et Oceanum certior audit Eques.
Non nisi vel cocco madidâ, vel murice tinctâ
Veste nites etc.
Atque ita quoque Turnebus. Ferrarius vero aliud quid hîc latere suspicatur: Cur enim non potius Tyrios mores et Amethystinos Martialis dixit. l. 1. Epigr. 97. v. 7. 8. 9. e quo phrasis illa petita: qui colores pretiosiores et feminis magis convenientes? cum galbeus color eorundem interpretatione villis fuerit, herbaceus scil. ideoque exigui pretii. Vide eum de Re Vestiar. Part. 2. l. 2. c. 23. Interim certum, galbeum seu galbinum, Meretricibus inprimis, quibus purpurâ erat interdictum, placuisse; et quia is color feminarum dedeceret Viros, dixisse in Zoilum, Martialem, l. 3. Epigr. 82. v. 5.
Iacet occupato galbinatus in lecto.
Idem, Part. 1. l. 3. c. 22. Vide quoque supra in voce Galbea. At, cum inter factiones Circi, una ex celebrioribus Prasina esset seu Viridis, unde Viridis panni, apud praefatum Poetam, mentio; qui Circi his factionibus favebant, earum quoque colores vestimentis praeferebant, adeoque Venetorum studiosi caeruleas, Praesinorum virides gestabant. Unde Iuvenalis maiorem Romanae civitatis partem Prasinae sactioni favisse docens, Sat. 11.v. 196. Virides illam vestes, prae aliis, amâsse indigitat: Sed hac de re vide supra ubi in genere de Factionibus; in specie, de Prasina: quemadmodum de Herbidis vestibus, in hac voce, et de Viriditatis gradibus, ubi de Porraceo. In Ecclesia Romana hodierna, uti pileus galerusque ruber Cardinalium est, ita Episcopis peculiare capitis tegmen est, Viridis galerus et mitra: Et quidem, cum Mitrâ aliis quoque uti liceat, Viridis galerus Episcoporum ita est proprius, ut in Clero Christiano, hanc esse notam gradus in Religione sublimioris, dicat Petrus Bellonius, Observat. l. 3. c. 24. Apud Turcas quoque, Viridis tiara maioris Religionis insigne est, nec caligarum aut vestium viridium usus ulli conceditur, praeterqua iis inter ipsos nobilioribus, qui ad Mahometem genus suum referre possunt. Olim et Tartaris viridis fuit pileus qui nunc ruber est, ut et Persis, qua de re paulo latius diximus supra, in voce Turbans etc. Certe viridem etiam colorem olim in pretio habitum, docet Car. du Fresne, Glossariô. Coeterum de Viridi colore, duobusque eius generibus, vide Salmas. ad Solin. p. 200. 346. 903. 1105. et de Veter. more virides gemmas, smaragdos inprimis, poculis aureis, quae hinc διάλιθα dicta, intexendi, eundem, p. 197. ut et supra, ubi de Beryllo, Poculis gemmeis, Smaragdo, alibi. Sicut de Scalptoribus gemmarum viridis scarabaei, voce Scarabaeus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Virĭdis — (lat.), grün, wie die Wiesen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Viridis — Vert  Cet article concerne la couleur verte. Pour les autres significations, voir Vert (homonymie). Vert   Composantes RVB (r, v …   Wikipédia en Français

  • viridis — Yerba Yer ba, n. [Sp.] (Bot.) An herb; a plant. [1913 Webster] Note: This word is much used in compound names of plants in Spanish; as, yerba buena [Sp., a good herb], a name applied in Spain to several kinds of mint ({Mentha sativa}, {viridis},… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • viridis — adj. [L. viridis, green] Green; greenish; viridescent …   Dictionary of invertebrate zoology

  • viridis —   Latin, meaning ‘green’, e.g. the specific epithet of Macrozamia viridis, in reference to its bright green leaflets …   Expanded glossary of Cycad terms

  • Viridis Visconti — (* um 1350; † 1. März 1414), Herzogin von Mailand und Herzogin von Österreich, entstammte aus der Verbindung von Bernabò Visconti, Herr von Mailand, und der Beatrix della Scala, Tochter von Mastino II. von Verona. Inhaltsverzeichnis 1 Abstammung… …   Deutsch Wikipedia

  • Viridis Hotel — (Revò,Италия) Категория отеля: 3 звездочный отель Адрес: Via Nazionale 62, 38020 Revò …   Каталог отелей

  • Viridis Scurvy — Taxobox name = Viridis Scurvy kingdom = Protista phylum = Amoebozoa classis = Inastomus ordo = Diatis familia = Heres genus = Viridis species = V. Scurvy Cell There is not much known about Viridis Scurvy so this article is very short! Viridis… …   Wikipedia

  • Viridis Candela — Le Collège de ’Pataphysique publie depuis 1950 une revue trimestrielle. L intitulé de la revue change tous les 28 numéros (mais porte toujours en avant titre Viridis Candela). Chaque numéro est le plus souvent centré autour d un thème de… …   Wikipédia en Français

  • viridis — (лат.) зеленый …   Словарь ботанических терминов

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”